Profectus est Abraham de convalle Mambre in terram australem, et peregrinatus est in Geraris, inter Cades, unde fluxerunt aquae contradictionis, et Sur, loco sororis habens Saram, similia prioribus simulans prae timore, misit autem Abimelech Rex Gerarae, et tulit eam. Iu quo vis formae illius miranda notatur, quae nonagenaria adhuc amari poterat. Sed in aegritudinem cecidit rex Dei voluntate, ne eam tangeret, ut ait Josephus. In fine tamen hujus capituli alia poena notatur, haec scilicet quod Deus concluserat omnem vulvam domus Abimelech propter Saram, ne quid scilicet femininum in domo ejus interim conciperet. Medicis autem desperantibus, soporatus audivit a Domino, haec sibi propter uxorem peregrini inferri. Et praecepit ei, ut redderet viro uxorem, quia Propheta erat, et ille oraret pro eo, et viveret. Statimque surgens, vocavit servos suos, vocavit et Abraham, et dicit ei: Quid fecisti nobis? Quid vidisti, ut hoc faceres? Et ait Abraham: Cogitavi, quod timor Dei non esset in hoc loco, et interficerent me pro uxore. Alias autem, et vere soror mea est filia patris. Hic distinguitur, sui scilicet patris. Sequitur mei, id est, qui est meus, subaudi frater, vel filia Patris mei, et non matris meae, quod est, neptis mea est, et cognata ex parte patris, et fratris mei, et non ex parte sororis. Unde alia translatio: Soror mea est a patre suo, et non a matre. Sicut enim dicebant cognatos fratres, sic et cognatas sorores; fratrem vero Aram, patrem suum vocavit, quia senior eo fuerat, secundum usum loquendi, quo majores natu, patres vocamus, minores filios, et quia dignior, et major affectio solet esse propinquorum secundum viros, quam secundum mulieres, propinquam suam per virum, digniori nomine vocavit, sororem scilicet, potius quam neptem. Vel finxit eam filiam patris esse, nec tamen mentitus est, sicut nec Dominus cum finxit se longius ire: praesertim cum Domino jubente creditur hoc dixisse, et ita relator fuit verborum Domini, ut Elisaeus celavit se non cognoscentibus. Quidam tamen dicunt Thare, mortua matre Abrahae, et mortuo Aram, duxisse uxorem filii, et genuisse Saram. Unde et hic dicitur filia Thare secundum carnem, et supra filia Aram secundum suscitationem seminis, quia solum masculum reliquit Aram. Oravit autem Abraham pro eo, et sanatus est, et uxor et ancillae ejus pepererunt. Et dedit Abimelech Abrahae munera, et terram ad habitandum ad optionem suam. Sarae autem dixit: Ecce dedi fratri tuo pro te mille argenteos. Hoc erit tibi in velamen oculorum coram omnibus, qui tecum sunt, id est in memoria verecundiae, quia in mendacio deprehensa es. Unde subdit exponendo: Et quocunque perrexeris, memento te deprehensam. Vel elegans est irrisio: Hoc erit tibi in velamen oculorum, id est in praeparationem funeris, quasi dicat: Anus es, et vicina funeri, et mentita es tamen, et decepisti. Habe tibi ergo haec in expensas funeris. Quod magnis expensis fieri solebat, maxime a Judaeis, vel ad pepla emenda, ut tegas faciem, ne ameris.